

Epistola II ad Corinthos*
Caput 1: Versus 15
Hac confidentia.Quia vita quorumdam munda vel emendata erat, voluit videre quos ante indignum erat videre. Si ergo non ivit, voluit intelligi esse aliquos inter eos propter quos voluntatem suam non implevit Apostolus, qui operam adhibere debent ut modo se purgent.Volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam,etc.Prius,quia in priori Epistola promiserat se venturum, et non venerat: et ideo mendax et levis videbatur, quod modo excusat. Non enim fecit hoc, nisi pro eorum culpa. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum: quia quantum in se est non fallit ipse, sed fallitur. Econtra mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum, nec est liber a mendacio; qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem non esse verum, voluntate mentitur.